2 Maccabees 7:31-41

31 tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos non effugies manum Dei
32 nos enim pro peccatis nostris haec patimur
33 et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis
34 tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus
35 nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium effugisti
36 nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento aeternae vitae effecti sunt tu vero iudicio Dei iustas superbiae poenas solves
37 ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus
38 in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quae super omne genus nostrum iuste superducta est
39 tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaeviit indigne ferens derisum se
40 et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens
41 novissime autem et mater consummata est
The Latin Vulgate is in the public domain.