2 Maccabees 7:9-19

9 et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit
10 post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit
11 et cum fiducia ait e caelo ista possideo sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero
12 ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis animum quod tamquam nihili duceret cruciatus
13 et hoc ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes
14 et cum iam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim resurrectio ad vitam non erit
15 et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens in eum
16 dixit potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum
17 patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit
18 post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis
19 tu autem ne existimes tibi inpune futurum quod contra Deum pugnare temptaveris
The Latin Vulgate is in the public domain.