2 Maccabees 8:16-26

16 convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent
17 ante oculos habentes contumeliam quae in locum sanctum ab his iniuste esset inlata itemque et ludibria habitae civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa
18 nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus
19 admonuit autem eos et de auxiliis Dei quae facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut perierunt
20 et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt
21 his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati
22 constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et quingentenis
23 ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore
24 et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt
25 pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt
26 sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseveraverunt insequentes
The Latin Vulgate is in the public domain.