2 Maccabees 9:16-26

16 templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis praestaturum
17 super haec et Iudaeum futurum et omnem locum terrae perambulaturum et praedicaturum Dei potestatem
18 sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium desperans scripsit ad Iudaeos in modum deprecationis epistulam haec continentem
19 optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus
20 si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis cuncta sunt maximas agimus gratias
21 et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi adprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere
22 non desperans memet ipsum sed spem multam habeo effugiendi infirmitatem
23 respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum
24 ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta non turbarentur
25 ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt
26 orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum
The Latin Vulgate is in the public domain.