10
respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
11
potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
12
et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
13
neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
14
confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
15
spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
16
in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
17
post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
18
in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
19
quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
20
aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
21
nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis