25
et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
26
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria
27
et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
28
a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
29
sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis
30
amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant
31
caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
32
de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
33
videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
34
sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
35
vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane
36
ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
37
quod autem vobis dico omnibus dico vigilate