Romans 11; Romans 12; Romans 13

Viewing Multiple Passages

Romans 11

1 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
23 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
28 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
32 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen
The Latin Vulgate is in the public domain.

Romans 12

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes
12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes
14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
21 noli vinci a malo sed vince in bono malum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Romans 13

1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit
5 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam
6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem
8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit
9 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum
10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus
12 nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione
14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis
The Latin Vulgate is in the public domain.