17
et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam
18
et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
19
Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te
20
surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos
21
descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis
22
qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
23
introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
24
altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
25
et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
26
Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
27
et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant