18
aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
19
unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
20
sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
21
hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere
22
auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses
23
si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
24
haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
25
at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor
26
scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est