Acts 26:5-15

5 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
6 et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus
7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
8 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere
10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam
11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates
12 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum
13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare
15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
The Latin Vulgate is in the public domain.