37
his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
38
Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
39
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
40
aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
41
qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
42
erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
43
fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
44
omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
45
possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
46
cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
47
conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum