22
cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt
23
dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus
24
ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
25
adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
26
tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur
27
et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum
28
dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius
29
respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus
30
Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno
31
hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum
32
et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi