Baruch 1:9-19

9 posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam et principes et vinctos et potentes et populum terrae ab Hierusalem et duxit eos in Babyloniam
10 et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri
11 et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae et pro vita Balthasar filii eius ut sint dies ipsorum sicut dies caeli super terram
12 et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub umbra Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum
13 et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem
14 et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini in die sollemni et in die oportuno
15 et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem
16 regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus nostris
17 peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus diffidentes in eum
18 et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit nobis
19 a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti usque in hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius
The Latin Vulgate is in the public domain.