Baruch 3:22-32

22 non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman
23 filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius
24 o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius
25 magnus et non habet finem excelsus et inmensus
26 ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum
27 non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt
28 eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam
29 quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus
30 quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum
31 non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius
32 sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
The Latin Vulgate is in the public domain.