Ben Sira 14:16-26

16 da et accipe et iustifica animam tuam
17 ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum
18 omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
19 alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
20 omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
21 et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo
22 beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
23 qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens
24 qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
25 qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum
26 statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
The Latin Vulgate is in the public domain.