Ben Sira 16:14-24

14 non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis
15 omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius
16 non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur
17 in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura
18 ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
19 montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur
20 et omne cor intellegetur
21 et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis
22 nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est
23 qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta
24 audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde
The Latin Vulgate is in the public domain.