Ben Sira 16:18-28

18 ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
19 montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur
20 et omne cor intellegetur
21 et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis
22 nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est
23 qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta
24 audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde
25 edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius
26 in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis
27 ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis
28 unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum
The Latin Vulgate is in the public domain.