Ben Sira 17:20-30

20 paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis
21 convertere ad Deum et relinque peccata tua
22 precare ante faciem et minue offendiculum
23 refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem
24 et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
25 in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem
26 non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit
27 confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
28 quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se
29 nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
30 quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
The Latin Vulgate is in the public domain.