Ben Sira 23:24-34

24 homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo
25 omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt
26 tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus
27 et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum
28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes
29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia
30 hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur
31 et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei
32 sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio
33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi
34 haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur
The Latin Vulgate is in the public domain.