Ben Sira 26:15-25

15 sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat
16 gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit
17 disciplina illius datus Dei
18 mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae
19 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata
20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
21 sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius
22 lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem
23 columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris
24 fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae
25 in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit
The Latin Vulgate is in the public domain.