Ben Sira 39:19-29

19 florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis
20 date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione
21 opera Domini universa bona valde
22 in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum
23 quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius
24 opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius
25 a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius
26 non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur
27 benedictio illius quasi fluvius inundavit
28 et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit
29 quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius
The Latin Vulgate is in the public domain.