Ben Sira 40:1-11

1 occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium
2 cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis
3 residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere
4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio
5 et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius
6 modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus
7 conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem
8 cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum
9 ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella
10 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus
11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur
The Latin Vulgate is in the public domain.