Ben Sira 40:10-20

10 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus
11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur
12 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit
13 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt
14 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent
15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant
16 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur
17 gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet
18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum
19 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur
20 vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae
The Latin Vulgate is in the public domain.