Ben Sira 40:22-32

22 gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis
23 amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro
24 fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit
25 aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum
26 facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini
27 non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium
28 timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum
29 fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere
30 vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis
31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se
32 in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit
The Latin Vulgate is in the public domain.