Ben Sira 6:14-24

14 amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum
15 amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius
16 amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum
17 qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius
18 fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam
19 quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius
20 in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius
21 quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors
22 quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum
23 sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei
24 audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum
The Latin Vulgate is in the public domain.