Ben Sira 7:19-29

19 humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes
20 noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris
21 noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum
22 non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam
23 servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum
24 pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te
25 filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum
26 filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas
27 trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam
28 mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde
29 honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris
The Latin Vulgate is in the public domain.