1
ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
2
et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
3
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
4
surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se
5
deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
6
venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes
7
respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea
8
dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
9
dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput