1
una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento
2
cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum
3
exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum
4
currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum
5
et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit
6
venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita
7
et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum
8
tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit