Judith 11:2-12

2 populus autem tuus si non contempsisset me non adlevassem lanceam meam super illum
3 nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos
4 et dixit illi Iudith sume verba ancillae tuae quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae perfectam rem faciet Dominus tecum
5 vivit enim Nabuchodonosor rex terrae et vivit virtus eius quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiae agri obtemperant illi
6 nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et indicatum est omni saeculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur
7 nec hoc latet quod locutus est Achior nec illud ignoratur quod ei iusseris evenire
8 constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis
9 et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel tremor tuus super ipsos est
10 insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquae iam inter mortuos conputantur
11 denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et sanguinem eorum bibant
12 et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in frumento vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere ergo quoniam haec faciunt certum est quod in perditione dabuntur
The Latin Vulgate is in the public domain.