Judith 12:14-20

14 omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae
15 et surrexit et ornavit se vestimento suo et ingressa stetit ante faciem eius
16 cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia eius
17 et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in iucunditate quoniam gratiam invenisti coram me
18 et dixit Iudith bibam domine quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis
19 et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quae paraverat illi ancilla eius
20 et iucundus factus est Holofernis ad illam bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua
The Latin Vulgate is in the public domain.