Judith 12:7-17

7 et exiebat noctibus in vallem Bethuliae et baptizabat se in fontem aquae
8 et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israhel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui
9 et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam
10 et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum
11 foedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut inmunis transeat ab eo
12 tunc introivit Bagao ad Iudith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iucunditate
13 cui Iudith respondit quae ego sum ut contradicam domino meo
14 omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae
15 et surrexit et ornavit se vestimento suo et ingressa stetit ante faciem eius
16 cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia eius
17 et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in iucunditate quoniam gratiam invenisti coram me
The Latin Vulgate is in the public domain.