Judith 16:1-8

1 tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens
2 incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius
3 Dominus conterens bella Dominus nomen est illi
4 qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum
5 venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles
6 dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem
7 Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum
8 non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum
The Latin Vulgate is in the public domain.