Judith 3:3-13

3 omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt
4 sint omnia sub lege tua
5 nos iam et filii nostri servi tui sumus
6 veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi
7 tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram
8 de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum
9 tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti
10 excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis
11 nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt
12 nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit
13 praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari
The Latin Vulgate is in the public domain.