Judith 4:1-9

1 tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius
2 tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum
3 et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et praeoccupaverunt omnes vertices montium
4 et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae
5 sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat
6 ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes
7 et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim
8 et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum
9 et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio
The Latin Vulgate is in the public domain.