7
dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira
8
facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
9
iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
10
et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
11
respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat
12
venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus
13
at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
14
interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris
15
existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus
16
respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
17
cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili