28
benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos
29
ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere
30
omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas
31
et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter
32
et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt
33
et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt
34
et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia
35
verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos
36
estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est
37
nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini
38
date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis