33
venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
34
venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
35
et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
36
rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
37
et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
38
et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
39
videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
40
et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
41
duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
42
non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget
43
respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti