37
et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
38
et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
39
videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
40
et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
41
duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
42
non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget
43
respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
44
et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
45
osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
46
oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
47
propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit