35
et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite
36
et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant
37
factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa
38
et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi
39
et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
40
et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt
41
respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum
42
et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit
43
et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius
44
stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum
45
at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo