14
quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
15
amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud
16
et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos
17
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
18
Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
19
praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
20
et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea
21
Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
22
qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
23
et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
24
discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire