22
et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
23
et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
24
et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
25
deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
26
et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
27
et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
28
qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
29
tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus