12
quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
13
tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera
14
exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
15
Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes
16
et praecepit eis ne manifestum eum facerent
17
ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
18
ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
19
non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius
20
harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
21
et in nomine eius gentes sperabunt
22
tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
23
et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David
24
Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum
25
Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
26
et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius