38
tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre
39
qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
40
sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
41
viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic
42
regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
43
cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit
44
tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
45
tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae
46
adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei
47
dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te
48
at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei