16
et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
17
dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
18
cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
19
ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
20
et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
21
dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
22
et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
23
in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
24
dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
25
erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
26
similiter secundus et tertius usque ad septimum