14
sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
15
et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
16
abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
17
similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
18
qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui
19
post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis
20
et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
21
ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
22
accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
23
ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui