31
tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
32
postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
33
respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor
34
ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis
35
ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
36
tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem
37
et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse
38
tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum
39
et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
40
et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum