Matthew 2:1-9

1 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum
3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo
4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam
6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis
8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum
9 qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer
The Latin Vulgate is in the public domain.