7
factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod coepissent interrupta concludi irati sunt nimis
8
et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias
9
et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos
10
dixit autem Iudas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus aedificare murum
11
et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus
12
factum est autem venientibus Iudaeis qui habitabant iuxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos
13
statui in loco post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis
14
perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus
15
factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum
16
et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceae et scuta et arcus et loricae et principes post eos in omni domo Iuda
17
aedificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium