8
dixitque rursum ad Core audite filii Levi
9
num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei
10
idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis
11
et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum
12
misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus
13
numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri
14
re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus
15
iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum
16
dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim
17
tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum
18
quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron
19
et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini
20
locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait
21
separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam
22
qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet
23
et ait Dominus ad Mosen
24
praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram
25
surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel
26
dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum
27
cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia
28
et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim