16
et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum
17
dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum
18
ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo
19
et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat
20
veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus
21
et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt